Tag Archives: dead language

Latin, a Dead Language? Sed Contra, Says a 1989 Abstract

This 1989 Czech article, ‘Stitny’s Translation of the Athanasian Creed’, has its abstract in Latin.

latin-abstract-1989

If the image is too small to read, here is the abstract:

Symbolum Athanasianum, quod in divino officio ecclesiae catholicae occurrit, verisimiliter ultimis decenniis XIII. saeculi una cum Psalterio et undecim canticis solitis bohemice primo versum est, ut Psalterium Wittenbergense (W) dimidio XIV. saeculi exaratum testatur. Quae versio paulisper revisa etiam in primigenia biblia bohemica Dresdensi (D) seu Lescoveciana dicta circa annum 1370 exarata (a. 1914 deleta) legebatur necnon magis retractata in Psalterio Podiebradensi (P) ex anno 1396 conservata est. Altera versio omnino diversa dimidio XIV. saeculi translata in Psalterio sic dicto Clementino (K), tertia denique ultimis decenniis eiusdem saeculi confecta optime in biblia Boscovicensi (B) circa annum 1415 scripta ad nos pervenit. Cum Thomas de Štítný libellum De fide, spe et caritate ad liberos suos erudiendos scriberet, qui in collectaneo dicto Clementino ex anno 1376 inest (Š), Symbolum Athanasianum denuo ipse vertit nec versionibus pridem translatis usus est; verisimiliter enim Psalterium, Evangeliarium (de quo in LF 94, 1971, 263–270 tractatur), bibliam bohemice versam non possidebat, quae omnia ad usum monacharum translata erant.

Who says Latin is a dead language?

Advertisements